Ad Mortem Festiamus Songtext

Scribere proposui de contemptu mundano
ut degentes seculi non mulcentur in vano
iam est hora surgere
a sompno mortis pravo
a sompno mortis pravo
Vita brevis breviter in brevi finietur
mors venit velociter quae neminem veretur
omnia mors perimit
et nulli miseretur
et nulli miseretur
Ad mortem festinamus
peccare desistamus
peccare desistamus
Ni conversus fueris et sicut puer factus
et vitam mutaveris in meliores actus
Intrare non poteris
regnum Dei beatus
regnum Dei beatus
Tua cum sonuerit dies crit extrema
et iudex advenerit vocabit sempiterna
electos in patria
prescitos ad inferna
prescitos ad inferna
Ad mortem festinamus....
This website uses cookies to ensure you get the best experience on our website. Closing this message or scrolling the page you will allow us to use it. Learn more